monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus V <<<     >>> Casus VII

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta est adulescentem. redit ad patrem, duxit illam. orba incidit: pater imperat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nobav1554.27 rlentem abdicat. 1  PORCI LATRONIS. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captivum, odisse vel patrem. 'Captus' inquit 'in tenebris iacebam'; narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater? 2  Ex altera parte. IULI BASSI. Hodie captivus essem, nisi haec archipiratae filia fuisset. Ut dixi: 'patrem habeo', inter bonos captivos sepositus sum. Archipiratae filia vocatur, puto, ex aliqua nata captiva; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis omnium. nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit, in quem venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligavit, [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors posset? 3  Decepi te, puella, alia pollicitus: 'cum veneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus', hoc enim te iam pridem vocabat, 'socer' inquam 'tibi tuus gratiam referet. ' Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus. in illis non servasse quod acceperant maximum dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile est. si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens: unusquisque felicem domum invaderet. sed quando non (pos)sumus, natura nos regit et (in) quemcumque vult casum quemque mittit. tunc sumus aestimandi, cum sumus nostri. 4  quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in VII his consulati(bus) nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae sustulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma, in cuius virtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque volueris revolve nobilem: ad humilitatem pervenies. quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius, (etsi) fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanes, quod humilitatem suam, cum obscurare possint, ostendunt; sed haec bav1554.27 v non putant magna, nisi apparuerit ex parvis surrexisse. 5  'Misereri illius oportet, quia orba est. ' ista tamen est (dives,) habet propinquos, habet amicos paternos, habet te imbecillitatis suae tutorem fortissimum. omnes uxores divites servitutem exigunt: crede mihi, volet in suis regnare divitiis, et tamen aecum est eam possidere domum, quae mea non erit. si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet, et tunc est tormentum carere divitiis, cum illas iam senseris. vides, quid inter duas uxores intersit: ista, si nos reliquerit, repetet sua; haec, quod dedit, dimissa non auferet, multi duxere sine dotibus uxorem, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et, cum possent accipere divitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere. 6  aliquis in adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona; an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census. ubi vero quaeret uxorem, videat, an nupta sua se amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una tolerare: si his bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. 'Fac' inquit 'quod imperat. nolo propter me patrem tuum offendas; ibo' inquit; 'sola'. tu ibis, quoque, infelix, quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras. 7  CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus, ut uxores ducant, illa dicere: 'non sumus etiamnunc apti nuptiis. ' ego contra refugio uxorem, quia uxorius sum. ARELLI FUSCI patris. Impotens malum est beata uxor. cum immensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis dives est? Locuples est, pater, quam mihi concilias; o si scires, quam dives et haec fuisset! 'Orba' inquit 'est': et haec orba est. inter duas orbas ea mihi curanda est magis, quam orbam ego feci. 8  Divisio. In hac controversia nihil litium fuit; fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio, ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. LATRO secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. hoc in haec divisit: an nemo iure iurando teneatur, quo per necessitatem adactus est. an expleverit ius iurandum ducendo illam uxobav1554.28 rrem. an, etiamsi non explevit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra ius iurandum facit; hunc autem cogi a patre. si per ius iurandum [facit hunc] potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. 9  Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. in argumentis eleganter hanc partem tractavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam. deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIUS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam: voluit illi et amoris commendationem detrahere. BUTEO longe arcessito colore usus est; voluit enim videri non invito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum: +re illae+ honestam condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre. 10  sed aiebat LATRO non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur invidia relicti patris. FUSCUS ARELLIUS egregie declamavit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quasi orba non esset, eici iussit: non aliam sibi magis placere sed illam displicere dixit et hoc, quod LATRO transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, impiam in patrem. GALLIO illud, quod omnes scholastici transierunt, dixit: timere se, ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe, ne videretur; nolle se suspectum esse rei publicae. *** illi iurasse; timuit, ne puella videretur improbe ius iurandum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem. 11  TRIARIUS dum sententiam parem illi captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIUS valde fieri (praescium; si per) hanc orbam et iam iurasset. LATRO aiebat *** quoque ius iurandum ineptum esse; nihil enim minus convenire quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam mentem puellae dederunt, omnes dixerunt eam (etiam) misericordia motam, non amore. solus POLLIO iudicio fecisse vult eam [etiam misericordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse cum piratis vivere: ut primum honestam occasionem invenerit discedendi, discessisse. 12  Q. HATERIUS a parte patris pulcherrimam imaginem movit: coepit enim subito, quo solebat, cursu orationis (de)scribere, quasi exaudiret aliquem tumultum, vastari omnia ac rapi, corruere incendiis villas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid exhorruisti, adulescens? socer tuus venit. GLYCONIS valde levis et Graeco sententia est: καταπόντωσον τὸν ἴδιον γενέτορα. ἔχομεν πατέρα. tolerabilem dixit illam rem, cum iuris iurandi vim describeret: hoc esse, quod bav1554.28 v foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: ὅρκος ἐστὶν πεῖαμα καὶ παρὰ πειραταῖς πεπιστευμένον. ARTEMON circa eundem sensum versatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: λοιδόρει νῦν τὸν ἀρχιπειρατήν, τὸν μιαιφόνον, τὸν ἱερόσυλον. πρόσθες, εἰ θέλεις, καὶ τὸν ἐπίορχον.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus V <<<     >>> Casus VII
monumenta.ch > Seneca Maior > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik